Domenica, 02 Ottobre 2022

Elenco dei possedimenti dell’Ordine Equestre del Santo Sepolcro in Basilicata - Giuseppe Balena

A+ R A-

Elenco dei possedimenti dell’Ordine Equestre del Santo Sepolcro in Basilicata

Elenco dei possedimenti dell'Ordine Equestre del Santo Sepolcro in Basilicata

Ms. XV, D, 15, ff. 27v-29r

Bona Ecclesie Sancti Sepulchri de Barolo.

Mattheus procurator bonorum Sancti Sepulchrij iuratus et interrogatus de predictis omnibus diligenter dixit se tantum subscripta sci re quod predicta Ecclesia Sancti Sepulchri de Barulo tenet in Justitiariatu predicte Basilicate bona subscripta que sunt ista videlicet.

In Venusio

Ecclesia Sacte Marie de Palearia sita iuxta Civitatem Venusij in loco qui dicitur de Palearijs cum domibus et hospitali positis iuxta ipsam Ecclesiam iuxta viam qua itur Melfiam et ab alia parte est via qua itur ad Oviale.

Item vinea una sita iuxta ipsam Ecclesiam iuxta viam puplicam ex una parte et ex ali a iuxta vineam Magistri Guoy de eadem terra.

Item vinea una sita in Planuris iuxta vineas Sancti Martini ex una parte et iuxta vineas Colini Gallici ex altera.

Item vinea una altera sita in parte Montis iuxta viam Silvestri de Nubile.

Item vinea una sita in loco confinis iuxta vineam Astolfi ex una parte et iuxta vmeam...

Item domus una sita in parrochia episcopij iuxta domum Judicis Francisci de

Mediapelle.

Item domuncule due site in parrochia Sancti Nicolai de Platea iuxta domum Magistri Amati et iuxta domum Colini Gallici.

Item petia una terrarum sita in parte Cucurutij iuxta terras quondam logothete ex una parte et ex alia iuxta territorium Cucurutij et ex ali a iuxta territorium Cariliani.

In Florentia

Ecc1esia Sancte Marie in eadem terra sita.

Item in memore Ecc1esia Sancti Johannis de Mac1a Rotunda cum magno terri¬torio terrarum sito in Monte Canoso infra fines territorij Venusij et terre Johannis de Mele et terre Jordani Ammirati et viam qua itur Melfiam.

Interrogatus predictus testis de causa scientie super predicti dixit quod vidit et videt procuratores qui pro tempore fuerunt in eadem Ecc1esia pro parte predicte ecc1esie tenuisse et possedisse bona superius declarata et percepisse de bonis ipsis fructus redditus et proventus ipso testis tamquam procurator eiusdem ecclesie ... tenet et possidet... pro parte ecc1esie memorate dixit... predicta bona sunt burgensatica in causa scientia dixit quod in de est vox et fama puplica per terram eamdem dixit etiam scire maiorem Ecclesiam Venusij Monasterium Sancte Trinitatis Monasterium Sancte Marie Montisalbi et Monasterium Sancti Nicolai Morbary set que et qualia bona teneant dixit se ignorare.

Guillelmus de Petrutio iuratus de Venusio et interrogatus dixit super predictis idem quod proximus.

Georgius Neapolitanus habitator Venusij Iuratus et interrogatus super predictis dixit nichil ad causam.

Rogardus Angenus de Florentia iuratus et interrogatus super predictis dixit idem quod Guillelmus de Petrucio de Venusio superior testis.

Philippus de Campania de Florentia iuratus et interrogatus super predictis dixit idem quod proximus.

Alamagnus de Venusio iuratus et interrogatus super predictis dixit idem quod proximus.

Gualterius Corbiserius de Venusio iuratus et interrogatus super predictus dixit nichil ad causam.